Charter Document - 03250004

Charter Document - 03250004


Charter Number: 03250004
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1215 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus hoc scriptum inspecturis Ricardus dei gratia Cycestr episcopus eternam in domino salutem Quoniam iustum est ut eos quos maiori amplectimur dilectione ampliori beneficio respiciamus nos caritatis intuitu et paterne dilectionis affectu confirmamus dilectis filiis decano et capitulo Cycestr in usus commune sue ecclesiam de Ferles quam habent de donatione abbatis de Gresten et ecclesiam de Burgham quam habent de donatione Manasser Aguillun et heredum eius et ecclesiam de Withring quam habent de donatione Oliveri militis et decimas quas habent in Manewde de feodo Willelmi filii Alani Et volumus et statuimus quod predictas ecclesias et decimas cum omnibus pertinentiis suis et omnia alia beneficia que canonice adepti sunt pacifice et inconcusse auctoritate nostra possideant Cartas quoque predecessorum nostrorum quas habent sive de libertatibus sive de possessionibus ratas esse volumus in perpetuum et inconcussas Et ut hec nostra confirmatio perpetue firmitatis robur optineat eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio communimus