Charter Document - 03250003

Charter Document - 03250003


Charter Number: 03250003
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1215 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus hoc scriptum inspecturis Ricardus dei gratia Cycestr episcopus salutem Noverit universitas vestra nos cartam bone memorie Sefridi episcopi predecessoris nostri inspexisse sub hac forma [] Quia vero ecclesia de Bakechild ecclesie Cycestr et episcopis eiusdem loci in donatione eiusdem ecclesie ab illustri rege Anglie I est concessa et a venerabilibus patribus H et S Cant archiepiscopis confirmata sicut carte ipsorum quas inspeximus testantur nos vestigiis memorati predecessoris nostri inherentes divine pietatis intuitu predictam ecclesiam de Bacechild cum omnibus ad eam pertinentibus decano et capitulo ad opus commune sue confirmamus reservata nobis et successoribus nostris presentatione vicarii in eadem ecclesia instituendi Et ut nostra confirmatio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri appositione communimus

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus hoc scriptum inspecturis Ricardus dei gratia Cycestr episcopus salutem Noverit universitas vestra nos cartam bone memorie Sefridi episcopi predecessoris nostri inspexisse sub hac forma []embed Quia vero ecclesia de Bakechild ecclesie Cycestr et episcopis eiusdem loci in donatione eiusdem ecclesie ab illustri rege Anglie I est concessa et a venerabilibus patribus H et S Cant archiepiscopis confirmata sicut carte ipsorum quas inspeximus testantur nos vestigiis memorati predecessoris nostri inherentes divine pietatis intuitu predictam ecclesiam de Bacechild cum omnibus ad eam pertinentibus decano et capitulo ad opus commune sue confirmamus reservata nobis et successoribus nostris presentatione vicarii in eadem ecclesia instituendi Et ut nostra confirmatio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri appositione communimus