Charter Document - 03250002

Charter Document - 03250002


Charter Number: 03250002
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1216 - 1217
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei miseratione Cicestr ecclesie minister humilis salutem in domino Ut plenum robur firmitatis optineat in posterum quod in nostra presentia utiliter est ordinatum sciant omnes quod vicariam ecclesie de Porteslade sicut in carta Roberti rectoris eiusdem ecclesie concepta est et taxata de libera voluntate suo sigillo signata nos R de Porteslade eiusdem ecclesie vicario quamdiu vixerit confirmamus et concessa a Deo nobis auctoritate roboratam ut imposterum inconcussa permaneat sigilli nostri attestatione confirmamus Hiis testibus domino I capellano magistro Luca canonico Cicestr magistro Philippo de Aple Edwardo capellano de Preston David persona de Alder Gervasio capellano de Pecham Roberto capellano de Hune Iohanne capellano de Preston Valentino clerico Dat apud Preston anno pontificatus nostri secundo