Charter Document - 03249010
Charter Number: | 03249010 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1215-1243 Volume 21 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1175 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus et W prior de Westacre et magister R decanus de Linna [salutem Sciatis] quod cum causa verteretur inter H priorem et monachos de Lewes et R priorem et canonicos de Kenell super tertia parte decimarum de garbis dominici quod fuit Rogeri de Moubray in Hampton in Ardena quam causam summus pontifex [nobis] terminandam commisit tandem amicabili compositione interveniente sub hac pacis forma sopita est videlicet quod canonici de Kenel annuatim reddent ecclesie de Meltun que ad ius monachorum de Lewes pertinere dinoscitur duos solidos pro decimis predictis in festo sancti Laurentii apud Kenel []