Charter Document - 03249008

Charter Document - 03249008


Charter Number: 03249008
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1188 - 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit [Iohanne]s Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Universitati vestre notum esse volumus nos divine pietatis intuitu et religionis favore concessisse [monachis ecclesie] sancte Marie de Hertford ecclesiam de [Sipendena] in usus suos proprios cum omnibus ad ipsam pertinentibus post decessum Walteri de Bidun eiusdem ecclesie rectoris perpetuo possidendam ex donatione Iohannis de Lymeisy illius ecclesie patroni sicut in eius carta continetur salvis dignitate et debitis consuetudinibus sancte Norwicensis ecclesie et honesta et sufficienti vicarii sustentatione qui in eadem ecclesia ministrabit Et ut hec nostra concessio et confirmatio [perpetua] stabilitate subnixa perseveret presenti scripto et sigilli nostri appositione communimus Testibus Galfrido [archidiacono] Thoma Britone Eustachio capellano magistro Iordano de Ros Vincentio clerico