Charter Document - 03249005

Charter Document - 03249005


Charter Number: 03249005
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Remission
Date: 1188
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus universis dilectis filiis per episcopatum Norwicensem constitutis salutem et benedictionem Cum universos nobis subiectos episcopalis officii auctoritate fovere teneamur et in eis que ad nos pertinent ipsis sollicite providere specialius tamen et propensius relligiosas domos nobis subiectas in quibus regularis vite et honestatis normam vigere cognoscimus in hiis que secundum Deum sunt promovere debemus Sunt autem apud Rudham canonici virique relligiosi et honesti Deo famulantes assidue quibus ad nove fabricam ecclesie erigendam in honore beate virginis Marie fundatam sumptus desunt necessarii et quod propriis non possunt expensis pium est et necessarium ut aliorum perficiatur auxiliis Eapropter universitatem vestram rogamus attentius et exhortamur in Domino et in salutem animarum vobis consulimus ut karitatis manus aperientes predictis canonicis de bonis vestris aliquas conferatis elemosinas quatinus bonorum vestrorum pia largitione memorate ecclesie inceptum desiderate forme complementum assequatur et vos de peccatis indulgentiam Domino percipere mereamini largiorem Omnibus itaque memoratis viris ad tam necessarium opus aliqua bona conferentibus peccataque sua confessis et vere penitentibus de misericordia Dei nos confidentes uberius xx dies de iniuncta sibi penitentia relaxamus Dat anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVII a festo sancti Andree usque ad festum sancti Michaelis proximo sequens valiturum