Charter Document - 03249001

Charter Document - 03249001


Charter Number: 03249001
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1121 - 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ebrardus Dei gratia Norwicensis episcopus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus salutem et benedictionem Sciatis quod Mattheus Piperellus coram me confessus est ecclesie de Wimundham et monachis ibidem Deo servientibus se terram Iohannis de Bosco et unam acram de dominio suo libere et quiete in omnibus dedisse sicut in carta propria confirmante declaratur que in subscripto habetur Petitione autem eiusdem Mathei prefate donationis me esse testem et confirmatorem coram Deo et omni populo insinuo Valete