Charter Document - 03242058

Charter Document - 03242058


Charter Number: 03242058
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1226 - 1236
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presentes literas inspecturis Thomas Dei gratia Norewicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod magister Ricardus de Wenden nobis humiliter supplicavit ut provideremus ecclesie de Frostinden nostre diocesis super rectore ydoneo de consensu patroni quem idem R monuit a tempore quo alias fuit beneficiatus quod ydoneam personam ad dictam ecclesiam de Frostinden presentaret Nos autem resignationem voluntatem et sollicitudinem dicti magistri approbantes predictam ecclesiam ad eius resignationem in manus nostras recepimus