Charter Document - 03241108
| Charter Number: | 03241108 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1215-1243 Volume 21 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1228 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus has literas inspecturis et audituris Hugo de Knyveton persona ecclesie de Wykes salutem in Domino Cum Hugo Malebyse et Beatrix uxor eius patroni mei monasterium in parochia de Wikes construxerint in quo canonici regulares sub regula beati Augustini Deo deserviunt et eisdem canonicis terras et alias possessiones de dominico suo contulerint sicuti carte eorum evidenter testantur volentes dicti patroni mei eorum libertati prospicere et salvare indempnitatem matricis ecclesie contulerunt duos tenentes de Wykes scilicet Ricardum de Cruce et Iohannem Clewe cum tota sequela sua ecclesie de Wykes ita quod predicti canonici sint immunes in perpetuum prestatione obventionum decimarum tam garbarum quam aliarum omnium minutarum seu provenientium de omnibus rebus et possessionibus in parochia de Wykes proveniendorum Ego vero attendens dictorum patronorum meorum laudabile propositum maxime cum ecclesia mea conservatur illesa de consilio prudentium virorum pro me et successoribus meis predictis canonicis predictam immunitatem benigne concessi
