Charter Document - 03240151

Charter Document - 03240151


Charter Number: 03240151
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus Dei gratia episcopus Norwicensis salutem in Domino Cura pastoralis nos admonet et ratio postulat equitatis religiosarum personarum petitiones que rationi non dissonant propitius exaudire Cum igitur dilecti filii prior et monachi de Stok nobis humiliter supplicaverint et devote quatinus capellam beate Marie de Buris cum quibusdam terris redditibus ac bonis aliis ipsi capelle assignatis sibi in proprios usus confirmare caritatis intuitu dignaremur nos eorum piis precibus inclinati ipsam capellam de Buris cum viginti acris terre de dono Willelmi de Blawen et aliis decem acris terre cum redditu decem solidorum simul cum omnibus bonis eidem capelle caritative collatis sicut ea canonice sunt adepti necnon [] bona que in posterum iustis modis dante Domino poterint adipisci ad divini cultus ampliationem et obsequii ipsius gloriose Virginis sustentationem perpetuam in eadem ipsis priori et monachis et ecclesie sue auctoritate pontificali duximus confirmanda In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Datum per manum magistri Rogeri Pinceme archidiaconi Suffolch apud Hoxn xii kalendas Novembris pontificatus nostri anno quinto