Charter Document - 03240130
Charter Number: | 03240130 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1215-1243 Volume 21 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1239 - 1241 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus Dei gratia Norwycensis episcopus salutem in Domino Etsi viros religiosos lege nobis diocesana subiectos pro sue religionis reverentia specialiter protectionis gratia propensius prosequi teneamur illos tamen nos convenit favore precipuo et speciali gratie munere confovere qui licet minima sint egestate constricti pro sue tamen possibilitatis modulo caritatis operibus insistere non desistunt exiguum quod habent libenter inpertiendo Cum igitur dilecti filii abbas et canonici de Crek hospitum susceptione et elemosinarum largitione precipui in tanta fuerint paupertate fundati quod nisi pia mater ecclesia Norwycensis de sue benignitatis clementia pulsantibus ipsis gratie ianuam aperiret cogerentur in sui ordinis ignominia puplice mendicare nos de dilectorum filiorum Simonis prioris et conventus nostri Norwycensis assensu divine pietatis optentu dedimus concessimus et hac carta nostra confirmavimus prefatis abbati et canonicis ecclesiam beate Margarete et Habeton et medietatem ecclesie Omnium Sanctorum de Wrenigham in quibus ius optinent patronatus quarum etiam possessionem vacante sede Norwycensi per loci archidiaconum adepti fuerunt in proprios usus suos inperpetuum possidendas salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Norwycensis ecclesie dignitate Predicti vero abbas et canonici facient ipsis ecclesiis per ministros ydoneos deserviri et omnia onera earundem tam ordinaria quam extraordinaria perpetuo sustinebunt Quod ut perpetuam optineat firmitatem presens scriptum tam sigilli nostri quam capituli nostri Norwycensis munimine duximus roborandum Hiis testibus magistro Galfrido de Ferring tunc officiali nostro []