Charter Document - 03240121

Charter Document - 03240121


Charter Number: 03240121
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226 - 1236
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Thomas permissione divina Norwycensis ecclesie minister humilis salutem in Domino Cum [ex] episcopalis officii debito universis subiectis nostris paternam sollicitudinem exhibere debeamus ne in hiis que ad nos spectant iuris sui lesionem sustineant specialius tamen viros religionem et artioris vite regulam professos confovere et propensius episcopali auctoritate protegere tenemur ut pacis et unitatis iocunditatem habentes omnipotenti Domino sub tranquillitate liberius famulentur Sunt autem apud Wymundham in ecclesia beate Marie viri honesti monachi Deo devoti sub regula beati Benedicti Domino servientes assidue quibus ex pia fidelium voluntate ecclesie redditus elemosine et plura collata sunt beneficia et ne in hiis que canonice et iustis modis adquisita possident perturbationem sentiant vel detrimentum ea iam dictis monachis in prefata ecclesia Deo servientibus et inperpetuum servituris confirmamus Hec autem propriis duximus exprimenda vocabulis ecclesiam de Wymundham cum omnibus pertinentiis suis universas videlicet decimationes de dominio Willelmi pincerne regis Henrici primi in bladis pratis parcis haraciis molendinis vivariis et omnibus aliis rebus unde decimationes provenire solent cum reliqua tota decimatione totius ville et in eadem villa curiam propriam cum pomeriis alnetis vivariis ipsam curiam cingentibus et molendinum de curia et molendinum de Westwade cum xxx acris de terra arabili et pastura eidem molendino adiacentibus et nemus de Biskelund et nemus parvum de Suthwude vivarium de Typford Wycham et assarta et homines quos habent in Sudwude et totam terram quam habent in dominio in Northfeld Silesfeld et in Estfeld cum omnibus lancettis suis et tenementis eorum et cum omnibus liberis hominibus suis et eorum tenementis tam de feodo comitis Warenn quam de alio et in Theldesbothesmede terram ad unam vaccariam faciendam cum communitate pasture in Bukeh decimam haracii sui et in nemoribus suis habere porcos suos sine pasnagio in Nelande et in Molesfen et in Brakene xl solidatas terre in Wrampligham terras Grim Eylsi et Ribaldi in Coletune terram que fuit Ulf presbiteri cum suis pertinentiis et ecclesiam eiusdem ville cum suis pertinentiis et in eadem villa terram Adelstani et terram Colemanni le King in Karletune et in Newehage et Kinburle totam terram quam habent ex dono memorati pincerne in Karletun terram que fuit Thurkilli presbiteri cum ecclesia in eadem terra fundata in Kerebroc tenementum quod Iohannes et Lucas filius eius de illis tenuerunt totum manerium de Hapesburg excepta terra Ansgoti camerarii et ecclesiam et forum cum omnibus pertinentiis suis videlicet wrek tol et theam et omnibus aliis libertatibus et consuetudinibus in Burnham duas carucatas terre et unum faldagium et unum molendinum et homines quos habent in eadem villa duas partes decimarum totius dominii predicti pinceme in eadem villa ecclesiam de Snetesham cum pertinentis suis unam carucatam terre cum falda propria in eadem villa in Grimeston in Flicham [et] in Pykeham duas partes omnium decimarum ipsius pinceme in Redham unum mariscum in Helingeya terras et piscarias unde annuatim iii millenaria et dimidiam anguillarum percipiunt ex dono Willelmi comitis filii predicti pinceme ecclesiam de Bestorp cum omnibus pertinentis suis et facultatem piscandi in vivariis eius sicut carta eius testatur capellam sancti Thome de Wymundham et pratum de Typford cum turbaria de Oxeker et et maius nemus de Suthwude ex dono Willelmi comitis filii predicti Willelmi et vi homines cum tenementis suis v in villa de Wymundham et unum in Kyneburle et unum mariscum in Snetesham quod dicitur le Fresmers et ecclesiam de Kangham in usus proprios cum pertinentis suis ex dono Ade filii Aluredi xv acras in Bestorp et totam terram quam habent ex dono Roberti de B avent et antecessorum eius in eadem villa in Bukeham redditum vi denariorum ex dono Alexandri coci in Wymundham et in Hapesburc totam terram quam habent ex dono Rogeri filii Ansgoti in Wymundham tres acras de feodo Alexandri forestarii et Godesacr ex dono Nigelli Rusteng in Pykeham ex dono Rogeri de Verli mansiunculam unam cum quadam aera terre arabilis in Bumham terram habent ex dono Willelmi le Veltre ex dono Ricardi de Curcun xxvi acras in Stanfeld ex dono Willelmi le Curcun xxxiii acras de terra arabili cum mansiuncula quadam et quicquid habent in Wymundham ex dono Anketilli de Stanfeld ex dono Iohannis de Uvedale Rogerum Palmarium cum toto tenemento suo et servitio ex dono Radulfi de Rosei in Elingham redditum dimidie marce ex dono Radulfi Baynard terram quandam unde duos solidos percipiunt annuatim ex dono patris Matthei Peverel tenementum Iohannis Dod et totum eius servitium in Melton in eadem villa dimidiam aeram ex dono G filii Waited in Wyklewude ex dono Willelmi filii Odardi terram quandam unde annuatim octo denarios habent ex dono Eustachii de Riflei redditum ii solidorum ex dono Eudonis de Wyklewude terram unde annuatim iii solidos habent ex dono Hugonis filii Ailwardi unam aeram ex dono Hugonis filii Ulf dimidiam aeram ex dono Ricardi de Dunham terram unde annuatim vi denarios habent terram de feodo Asketilli unde annuatim vi denarios habent in Keteringham terram quam habent ex dono Symonis militis ex dono Reginaldi de Muncorbin ii acras et dimidiam in Wyklewude in Fritheton hominem quendam Willelmum nomine ex dono Roberti Fulcher ex dono Baldewyni filii Eudonis terram quandam que iacet sub parco de Torp in Brakene mansionem quandam ex dono matris Mathei Peverel in Wutton hominem unum Rogerum nomine ex dono Hodierne et Ricardum Noth cum toto servitio et tenemento suo ex dono Eudonis de Melies x acras in Suthwude in Wymundham terram Radulfi Belami cum pertinentiis suis et in Bestorp et in Atleburg homagium et terras et turbarias cum pertinentiis suis que habent ex dono Yseude filie Ailuredi et duos homines in Bestorp de dono Willelmi de Ardeme in Wymundham ex dono Matildis de Milliers redditum ii solidorum ex dono Willelmi de Miliers totam decimam de venditione de boscis suis et decimam molendini sui et parcorum suorum et in Swangegeya unam aeram turbarie ex dono Rogeri Rusteng ex dono Ricardi de Rode redditum xiiii denariorum et in Wymundham ex dono Nigelli de Burefeld duas acras terre arabilis et in Karletune et in Wiklewude xx acras terre arabilis et unum mesuagium et Alwardum Goboy cum tota secta sua ex dono Roberti de Rifley et ex dono Nigelli de Riffley duos homines cum tota secta eorum et ex dono Agnetis de Riffley unum hominem cum tota secta sua in eadem villa et in Karletun servitium Eustacii Blac cum tota sequela sua ex dono Walteri filii Iohannis et Ricardi filii Willelmi de Hengham et in Wymundham ex dono Basilie Noth terram quamdam que vocatur Hungrilond et in North wuuttun et Suthwuttun et in Geywude totam donationem quam habent de Ricardo Noth et in Wygenhale quamdam terram que iacet in Gildenegore ex dono eiusdem Ricardi Noth et in Hakeford ex dono Willelmi de Nuers redditum v solidorum et in Thaverham redditum xii d ex dono Bauday Popi et in Ydekestorp ex dono Gileberti de Mauquinci redditum iiii solidorum et in Snetesham et in Samebume donum Rogeri Rusteng et donum Radulfi de Verli in Netesham et unam aeram terre ex dono Galfridi filii Walteri et totam donationem quam habent de dono Ricardi Hakun in Netesham et lx solidos annuos quos percipiunt de vicaria de Netesham ad vestimenta conventus de Wymundham et de dono Gileberti de Bleudene redditum trium solidorum et quicquid habent ex dono Ade filii Aluredi ex dono Willelmi Bluet x solidatas terre in villa de Hormesbi et quicquid habent de Thoma de Ardeme vel antecessoribus suis et in Ludinglond quicquid habent de dono vel testamento Willelmi de Alneto Hos itaque et omnes alios redditus elemosinas beneficia que predicti monachi canonice et rationalibiter adquisita possident sicut carte donatorum testantur vel que iustis modis Domino largiente futuris temporibus adquirere poterunt eis confirmamus Ut hec nostra confirmatio perpetuam habeat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri autoritate corroboramus districtius inhibentes ne quis temeritate vel malitia contra eam venire vel eam aliquatenus infringere presumat