Charter Document - 03240120

Charter Document - 03240120


Charter Number: 03240120
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1231
Date type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Inspeximus cartam bone memorie Iohannis primi predecessoris nostri inter cetera continentem quinque marcas annuas nomine annui beneficii de ecclesia de Bildeston de consensu et voluntate patronorum et rectoris dicte ecclesie tunc temporis monialibus de Wikes caritatis intuitu esse concessas et confirmatas Nos autem factum predecessoris nostri in hac parte gratum habentes et acceptum dictas quinque marcas annuas de prefata ecclesia de Bildeston in perpetuum percipiendas memoratis monialibus de Wik auctoritate episcopali confirmamus In cuius rei testimonium presentes literas fieri fecimus et sigillo nostro muniri Dat apud Ixewurd die sancti Clementis pontificatus nostri anno quinto