Charter Document - 03240119

Charter Document - 03240119


Charter Number: 03240119
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1227
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu et ob favorem religionis concessisse et hac carta nostra confirmasse abbati et canonicis de D ecclesiam de Ringelande cum omnibus ad eam pertinentibus post decessum vel recessum Stephani filii Thome de Waltona eiusdem ecclesie vicarii in proprios usus habendam et possidendam in perpetuum salva vicaria sex marcarum ad sustentationem perpetui vicarii qui a nobis et successoribus nostris electus a predictis abbate et canonicis presentatus in eadem vicaria instituetur ita tamen quod tam idem abbas et canonici quam vicarius pro tempore honera predicte ecclesie debita et consueta pro portionibus suis sustinebunt salvis nobis et successoribus nostris iure parochiali et pontificali Datum apud Norwicum nonas Aprilis pontificatus nostri anno primo