Charter Document - 03240106
Charter Number: | 03240106 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1215-1243 Volume 21 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Institution |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presqns scriptum pervenerit Thomas [Dei] gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Ad universorum notitiam volumus pervenire nos intuitu Dei ad presentationem abbatis et conventus de Sibeton admisisse Raduifum de Hubbeston capellanum ad vicariam perpetr uam ecclesie sancti Petri de Sibeton cum capella de Pesenhal et omnibus ad eam pertinentibus et ipsum Raduifum capellanum vicarium in eadem canonice instituisse Taxationem autem predicte vicarie presentibus literis duximus inferendam scilicet quod predictus Radulfus capellanus omnes decimas et obventiones dicte ecclesie nomine vicarie percipiet preter decimas garbarum et leguminum quas dictis monachis de Sibet in proprios usqs confirmamus In cuius rei testimonium presentes literas fieri fecimus et sigillo nostro muniri Dat apud Sibeton mense Maii pontificatus nostri anno octavo