Charter Document - 03240074
Charter Number: | 03240074 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1215-1243 Volume 21 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Norwicensis episcopus salutem eternam in Domino Noveritis nos inspexisse et manibus nostris contrectasse cartam bone memorie Willelmi quondam Norwicensis episcopi predecessoris nostri in qua continetur monachos de Lewes canonice adeptos fuisse quecumque bona in diocesi Norwicensi [que] dinoscuntur optinere ac eundem eisdem monachis predicta bona concessisse et confirmasse Inde est quod nos prefatos monachos sub episcopali tuitione suscipientes omnia bona que in diocesi Norwicensi habere noscuntur auctoritate Dei et sancte Norwicensis ecclesie et nostra eis concedimus et confirmamus et futuris temporibus canonice possidere decernimus in quibus hec nominatim duximus exprimenda in primis monasterium de Aera cum appenditiis suis in mariscis mediam ecclesiam de Waltona et in Walpol medietatem duarum ecclesiarum et in eisdem ecclesiis pensionem decem marcarum et medietatem capelle de Enemede cum pertinentis suis et decimas de dominico suo et hominum suorum ecclesiam de Gimingham cum terris et decimis et omnibus ad eam pertinentibus et decimam de dominico in omnibus et in eadem ecclesia nomine pensionis et pro decimis de dominico quinque marcas ecclesiam sancte Elene de Santona cum ecclesia eiusdem ville et terris et decimis et omnibus ad eas pertinentibus et in eis nomine pensionis septem solidos et sex d ecclesiam sancti Bartholomei de Ykeburg cum terris et decimis et omnibus ad eam pertinentibus et in eadem quadraginta d nomine pensionis et in eadem villa unam marcam redditus ecclesiam sancte Marie de Feltewelle cum terris et decimis et omnibus appenditiis suis et in eadem centum solidos nomine pensionis decimam de dominico comitis in Melewde in omnibus rebus decimam de dominico de Sculetorp in omnibus rebus decimam de dominico de Herlinge in omnibus rebus ecclesiam de Wiltona cum omnibus pertinentiis suis et in eadem quinquaginta solidos nomine pensionis ecclesiam sancti Petri in Tefford cum appenditiis suis et in ea xii d nomine pensionis et in eadem villa ecclesiam sancte Margarete cum appenditiis suis et in ea duos solidos nomine pensionis duas ecclesias de Burnehamestorp scilicet sancte Marie et sancti Petri cum omnibus pertinentiis suis et in eisdem quadraginta solidos nomine pensionis ecclesiam de Harpele cum terris et decimis et omnibus ad eam pertinentibus et in ea triginta solidos nomine pensionis et in eadem villa decimam de dominico Walteri de Bech in omnibus rebus cum duodecim acris terre ecclesiam de Sireford cum omnibus appenditiis suis et in eadem duas marcas nomine pensionis ecclesiam de Toftes cum pertinentiis suis et in ea duas marcas nomine pensionis ecclesiam de Ristun et dimidiam ecclesiam de Redlingtuna cum pertinentiis suis et in eisdem quadraginta solidos nomine pensionis et decimam de dominico in omnibus rebus et decimam serte et terram Alferi apud Hapesburg unum sochemannum et terram Brumanni Tatti et terram vidue et terram quam tenuit Hugo presbiter et decimam Widonis de Skekketun et decimam Rogeri de Kerdestun in omnibus rebus et decimam de dominico de Hadestun in omnibus rebus decimam de dominico de Bestede in omnibus rebus in Hillingtun decimam de dominico Rogero de Staveli in omnibus rebus ecclesiam de Fugeldun cum capella sancti Edmundi cum universis ad easdem pertinentibus in terris liberis decimis et decimationibus et omnimodis obventionibus et in eisdem centum solidos nomine pensionis ecclesiam de Colvestun cum pertinentiis suis et in eadem dimidiam marcam nomine pensionis ecclesiam de Meretun cum pertinentiis suis quam dedit Galfridus Baynard et in eadem dimidiam marcam nomine pensionis decimam quoque de dominico eiusdem ville in omnibus rebus et sexaginta acras terre et quatuor acras prati et viginti acras terre quas tenebat Ulfketel que omnia Radulfus frater predicti Galfridi predictis monachis non tanquam ad ecclesiam ipsam pertinentia sed sicut laycum feodum suum contulit possidenda ecclesiam de Lettona cum appenditiis suis et in eadem viginti solidos nomine pensionis ecclesiam de Risinges cum appenditiis suis et in ea quinque solidos nomine pensionis et de uno sochemanno xii d et in eadem villa terras quas comes War[ennie] ibidem dedit quas tenuit Gillebertus solvendo singulis annis quadraginta solidos ecclesiam sancti Petri de Lenn cum appenditiis suis et in ea decem solidos nomine pensionis decimam de dominico de Kenewik in omnibus rebus ecclesiam de Hagenet cum terris et decimis et omnibus ad eandem pertinentibus ex dono Gilleberti de Gant et in eadem ecclesia quadraginta solidos nomine pensionis et decimam de dominico in omnibus rebus terras etiam quas Petrus sacerdos filius Brunsune tenuit per servitium duorum solidorum et duas summas de brasio quas Adam predicte ecclesie homo reddere solebat pro grava una ecclesiam de Helcham cum omnibus pertinentis suis in usus proprios possidendam salva honesta et competenti sustentatione vicarii in eadem pro tempore ministrantis Confirmamus etiam predictis monachis plenariam decimam de omnibus dominicis comitis War[ennie] videlicet de blado de feno de porcellis de angnis de velleribus de caseis de molendinis et plenariam decimam denariorum de omnibus redditibus et aliis undecumque proventibus sicut karte ipsorum testantur in parochia Norwicensi constitutis et sicut dominia et redditus eorum creverint itaque crescent decime monachorum et quamvis ex illis denariis in procuratione comitis sive aliorum quorumlibet expendatur plenaria tamen decima ex illis reddetur predictis monachis secundum kartas ipsorum comitum Pax benefactoribus gratia conservantibus Dat apud Hoxne anno grade millesimo ducentesimo tricesimo pontificatus nostri anno quinto mense Martio Testibus magistro Roberto archidiacono Northfolchie et officiali Norwicensi magistro Andrea de Croyndein magistro Iohanne medico Iohanne Terri Reginaldo de Ringstede Dionisio Willelmo de Fordham clericis Henrico capellano Roberto clerico et aliis