Charter Document - 03240056

Charter Document - 03240056


Charter Number: 03240056
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1231
Date type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Norwycensis episcopus salutem in Domino Cum pensio unius bisantii vacaret in ecclesia sancti Martini de Donewyco et Petrus de Donewyco clericus vicariam prefate ecclesie iam dudum optinuisset attendentes quod unius ecclesie unicus debeat esse rector et ob hoc a dictam ecclesiam unire volentes ad omnium volumus notitiam pervenire nos predictam pensionem prefate ecclesie consolidasse et dictum P clericum ad presentationem prioris et conventus Eye dicte ecclesie verorum patronorum personam in solidum canonice instituisse salvis in omnibus reverentia et obedientia nobis et successoribus nostris et sacrosancte Norwycensis ecclesie consuetudinibus debitis et consuetis In cuius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus et sigillo nostro muniri Dat apud Dorkecestr die sanctorum Fabiani et Sebastiani pontificatus nostri anno quinto