Charter Document - 03240035
Charter Number: | 03240035 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1215-1243 Volume 21 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1226 - 1236 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Inspeximus cartas bone memorie I primi et I secundi episcoporum Norwicensium predecessorum nostrorum in quibus continebatur quod priorisse et monialibus de Blakebergh ecclesiam de Midelton et medietatem ecclesie de Wetherden cum omnibus pertinentis suis in proprios usus perpetuo possidendas concesserunt et confirmaverunt salva honesta sustentatione vicariorum qui pro tempore in dictis ecclesiis ministrabunt Nos autem concessiones predictas gratas habentes et acceptas eas presentis scripti nostri testimonio et sigilli nostri appositione duximus roborandas Dat []