Charter Document - 03240015
Charter Number: | 03240015 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1215-1243 Volume 21 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Pandulphus Dei gratia Norwicensis electus domini pape camerarius apostolice sedis legatus universis Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Licet universa loca religiosa pro reverentia Dei diligere teneamur monasteria tamen que ad nostram iurisdictionem spectare noscuntur in quibus viri religiosi Domino famulantur tenemur eo uberiori caritate amplecti et in quibus possumus secundum Deum confovere quo cure nostre specialius sunt commissa et nos ex regiminis debito eis sumus artius obligati Hinc est quod monasterium sancti Benedicti de Hulmo quod ad iurisdictionem Norwicensis ecclesie immediate pertinet pia consideratione fovere volentes et eiusdem profectibus in posterum providere ecclesiam sancte Caterine de Ludham cum capellis sancte Marie et beati Iohannis adiacentibus eidem in quibus abbas et conventus ipsius monasterii ius optinent patronatus in proprios usus ut hospitalitatis et elemosinarum ac alia pia opera uberius exercere possint eis de assensu dilectorum filiorum prioris et conventus Norwicensis perpetuo duximus concedendam salva vicaria viginti quinque marcarum quam de assensu et voluntate predictorum abbatis et fratrum sancti Benedicti de Hulmo per dilectos filios magistrum Alanum de Becles officialem et Alexandrum de Bassingburne senescallum nostros taxari fecimus in eadem ad quam vicariam quotiens ipsam vacare contigerit nobis et successoribus nostris personam idoneam quam nos et successores nostri voluerimus sine difficultate ac alicuius pravitatis et contradictionis obstaculo presentabunt et nos et successores nostri libere et absolute auctoritate diocesana in eadem vicarium instituemus eandem Et si dicti abbas et fratres omiserint vel neglexerint aliquem nobis et successoribus nostris ut dictum est cum vacaverit presentare nos et successores nostri eis irrequisitus vicarium instituemus ibidem Et ne inter ipsos et vicarium postquam a Norwicensi episcopo fuerit institutus materia possit scandali suboriri universa que vicarie competunt auctoritate nostra ut dictum est de assensu ipsorum taxate presentibus duximus litteris exprimenda videlicet alteragium cum oblationibus et minutis decimis scilicet cum lino lano canabo lacte agnis porcellis bobus anceribus gallinis et ceteris obventionibus et cum pertinentiis liberarum terrarum et capellam sancte Marie cum pertinentis et capellam beati Iohannis cum decimis de Redecroft a domo Willelmi Puncelot usque ad mariscum et a via regia versus orientem item unam acram terre in crofta que vocatur Brunecroft iuxta pratum abbatis prope ecclesiam quam ad edificium vicarii qui pro tempore fuerit abbas et conventus assignaverunt de dominico suo Ipse autem vicarius nobis et successoribus nostris fidelitatem faciet secundum consuetudinem ecclesie Norwicensis et iurabit etiam quod ecclesie deserviet bona fide et quod de hiis que ad vicariam et ecclesiam ipsam pertinent nichil alienabit sed potius quantum cum Deo poterit et honestate meliorare curabit Omnia honera canonica sustinebit Iura et rationes predictorum fratrum nullatenus defraudabit Ipse etiam vicarius si deliquerit correctioni episcopi subiacebit et removebitur etiam per eundem si tales fuerint excessus ipsius pro quibus merito debeat ammoveri Et ne super hiis possit aliquid in posterum dubitari has litteras fieri fecimus et nostro sigillo muniri Dat London vi Idus Februarii pontificatus domini Honorii pape anno quarto