Charter Document - 03240008
Charter Number: | 03240008 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1215-1243 Volume 21 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis has litteras inspecturis Pandulphus Dei gratia Norwicensis electus domini pape camerarius apostolice sedis legatus salutem in Domino Ad vestram volumus pervenire notitiam quod cum vicariam de Sudcrec dilecto filio I iudicis clerico de Urbe contulerimus ad presentationem dilectorum filiorum prioris et monachorum de Castelacra qua Iacobum quondam clericum nostrum cui contuleramus eandem privavimus in sinodo Norwicensi Pasche pontificatus domini Honorii iii pape anno iiii exigentibus culpis suis et pro multibus excessibus quibus fuit in presentia nostra convictus nos vicariam ipsam dictis priori et monachis ad firmam concessimus pro xv marcis eidem clerico vel certo nuntio suo in festo Pentecoste apud Sanctum Edmundum in sacristaria sancti Edmundi singulis annis solvendis In cuius rei testimonium has litteras fieri fecimus et eas sigillo nostro muniri Dat apud Gaywde xii kalendas Maii anno domini Honorii iii pape quinto