Charter Document - 03240002

Charter Document - 03240002


Charter Number: 03240002
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus has litteras inspecturis Pandulfus a Dei gratia episcopus Norwicensis [] Licet omnium ecclesiarum nostre diocesis teneamur utilitatibus invigilare illarum tamen presertim propensius procurare tenemur in quibus Deo devotius deservitur et viri religiosi commorantes in eisdem divino mancipati obsequio bone opinionis et conversationis honeste testimonio commendantur Cum igitur monasterium de Bello religionis commendabilis censeatur et ibidem Deo laudabiliter serviatur divine pietatis intuitu et abbatis et fratrum ipsius loci devotione inducti ecclesiam de Eylesham nostre diocesis ad ipsorum donationem spectantem in proprios usus de assensu capituli nostri duximus concedendam salva vicaria quam per officialem nostrum taxari fecimus in eadem ad quam quotiens vacare contigerit nobis et successoribus nostris quem voluerimus predicti abbas et conventus de Bello presentabunt et nos et successores nostri absque contradictione aliquorum instituemus eundem Et ne de portione vicarie possit inposterum dubitari presentibus litteris universa que vicariam contingunt duximus exprimenda videlicet altaragium totum cum minutis decimis et primitiis ac omnibus oblationibus domum cum parco et gardino redditus assisos molendinum et pretium consuetudinum et campum quod vocatur campus ultra aquam et campum sub parco de Causton cum omnibus utilitatibus et pertinentis eorum Vicarius autem qui pro tempore fuerit canonicam reverentiam et obedientiam nobis et successoribus nostris prestabit secundum morem et consuetudinem ecclesie Norwicensis Et si in aliquo excesserit pro quo debeat corrigi vel removeri per nos et successores nostros removebitur et corrigetur Et si forte vacante vicaria abbas et conventus de Bello neglexerint prout dictum est de voluntate nostra personam ydoneam presentare nos nichilominus et successores nostri libere ordinabimus de eadem reservata nobis potestate addendi vel corrigendi circa factum ipsius vicarie si quid viderimus corrigendum Preterea sciendum est quod vicarius ipse omnia onera canonica ad ipsam ecclesiam spectantia sustinebit Et ne de hoc possit inposterum dubitari has litteras fieri fecimus et sigillo nostro muniri Actum apud Tybure quarto kalendas Iunii pontificatus domini Honorii pape tertii anno nono

Source (click image below to view full size)