Charter Document - 03231110

Charter Document - 03231110


Charter Number: 03231110
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[ogerus] Eborac[ensis] archiepiscopus et H[ugo] Dunelm[ensis episcopus] R[ogero] Wig[orniensi] episcopo Literas domini pape in hanc formam recepimus Ex constanti relatione dilecti filii nostri H[ugonis] sancti Angeli diaconi cardinalis et ex literis quas idem cardinalis nobis exhibuit evidenter cognovimus quod magister H[ugo] de Suellis literas tibi frater archiepiscope falsas exhibuit Verum cum idem H[ugo] diceret literas illas se tibi non reddidisse tandem sufficientia testium est probatum quod easdem literas tibi reddiderit et cum idem cardinalis ipsum vellet sicut falsarium condempnare idem H[ugo] ad nostram audientiam appellavit cui appellationi idem cardinalis ita duxit quod grave gerimus deferendum quod postmodum magnarum personarum supplicatione inductus eidem H[ugoni] ad tempus pepercit Quoniam igitur decet nos tam gravem excessum durius vindicare ut alii exemplo pene illius similia attemptare formident fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus predictum H[ugonem] ecclesiis de Ep[er]est et de Salford contradictione et appellatione cessante spoliantes perpetuum ei silentium super eisdem ecclesiis imponatis et ipsum nullius contradictione vel appellatione obstante nichilo minus in aliquo monasterio recludetis ubi possit quod tam nequiter egit lamentis penitentie emendare Apostolicam itaque sententiam iuxta formam prescriptam auctoritate apostolica executioni mandantes predictum H[ugonem] tanquam falsarium a domno papa condempnatum tam de ecclesia de Ep quam de ecclesia de Salfor spoliamus et eidem super ipsis repetendum perpetuum silentium imponamus reliqua que in misericordia domni pape continentur ordine suo et tempore Deo annuente completuri