Charter Document - 03231009
Charter Number: | 03231009 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Assurance |
Date: | 1165 - 1169 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Cleopatra B I (f95r) |
Charter:
Domino pape A[lexandro] Rogerus Eboracensis archiepiscopus et H[ugo] Dunelmensis episcopus Iuxta formam quam in scripto parvitati nostre dedit sublimitas vestra in causa processimus que inter magistrum Gi[lebertum] de Sempingham et fratres eius vertebatur et quidem quod ad provinciam nostram de facili expedivimus Unica quippe domus est in Eboracensi dioecesi in qua canonici et conversi cum monialibus infra eadem septa que quidem ampla sunt sed seorsum ut fama publica est honeste habitant in qua nec iusiurandum nec aliud quippiam contra primam professionem predictus magister ab ipsis exegerat nullum eorum carcerali deputavit custodie neminem eorum excommunicaverat set omnes in ea vocatione manserant in qua ab eo vocati fuerant Precepimus itaque ei ut canonicos a monialibus iuxta formam mandati vestri separare Quod libens concessit De litteris quoque vestris quas universo ordini illi direxistis quas ipse de falso notasse dicebatur nihilominus solliciti fuimus et diligenter quesivimus cur eas falsitatis arguisset cum nec in scriptura nec in dictamine nec in bulla aliqua falsa nota appareret Ipse vero constanter negavit quod nec eas receperat nec viderat Et quoniam fratres ad hoc convincendum non satis instructi venerant ad voluntatem eorum dies prorogata est Veniente autem die ego Rogerus archiepiscopus immo servus vester quoniam dominus Dunelmensis ex necessaria causa absens fuit accitis abbatibus et prioribus et aliis viris prudentibus maturi consilii devotum mandato vestro obsequium exhibui et quoniam eadem die fratres predicti in eorum probatione que proposuerant omnino defecerunt hii qui in dioecesi nostra morantur circa quos sicut dictum est nichil contra primam professionem et ordinis institutionem innovatum fuerat absque ulla murmuratione iam dictum magistrum in patrem et ipse eos in filios benigne suscepit supplices dumtaxat preces porrigentes quatinus pauca temperaret quibus sopitis non solum extra sed intus pacem perfectissimam affuturam esse firmiter asserebant in quibus temperandis nec mandato vestro nec consilio magistrum credimus defuturum Reliquos quoque qui extra nos positi sunt in osculo sicut vir mansuetus est non minus benigne recepit preter solum Oggerum qui cornua peccatorum assumens nec ad fratrum suorum lacrimas motus nec ad commonitionem abbatum et priorum qui nobis assistebant vel nostram redire voluit nisi sepe dictus magister ad arbitrium eius novas in ordine suo conderet institutiones Superest igitur domine quatinus virum innocentem et per quem Deus multa et magna et usque ad tempus eius inaudita operatus est in medio nostri mansuetudo consoletur apostolica ut qui iam in diebus suis processit nature debitum in brevi redditurus pacifice carcere mortis huius egredi possit nec patiamini ipsum ab hiis conculcari qui non que religionis sunt querentes set sua imitari pro voto suo querunt magistros prurientes auribus