Charter Document - 03231008
Charter Number: | 03231008 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Reply |
Date: | 1159 - 1169 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Cleopatra B I (f94v) |
Charter:
Sanctissimo patri et domino A[lexandro] Dei gratia summo pontifici minimus suorum R[ogerus] eadem gratia Eboracensis ecclesie episcopus salutem et debitam in omnibus et per omnia obedientiam Audivimus et dolemus quod quedam sinistra significata sunt sanctitati vestre de domibus illis que subiecte sunt regimini magistri G[ilberti] de Sempingham videlicet quod canonici et fratres et moniales simul habitent sed longe aliter se res habet Seorsum enim habitant seorsum comedunt et ita ab invicem sunt segregati quod nulli canonico vel fratri pateat aditus ad moniales De domibus autem illis quas in dioecesi nostra habet certissime audemus asserere quod honestissime et religiosissime reguntur Vir siquidem prefatus suave olentis opinionis est et domibus suis providere omnimodis intendit Si vero longe separarentur canonici et fratres a monialibus sicut ad suggestionem quorundam vos precepisse accepimus non possent stare domus ille Advocati namque qui canonicis et monialibus illis possessiones suas pietatis intuitu concesserunt nullatenus sustinerent sed facillima sumpta occasione libenter eis subtraherent quicquid benigne prius ipsis impenderant Valete