Charter Document - 03230139

Charter Document - 03230139


Charter Number: 03230139
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1154 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[ogerus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus omnibus sancte ecclesie filiis in Ebor[acensi] parochia constitutis salutem Notum fieri volumus universitati vestre nos molendinum de Ulschelf quod ad cantariam pertinet et omnia cetera bona dilecti filii nostri Will[elm]i cantoris Ebor[acensis] sub beati Petri et nostra protectione suscepisse auctoritate beati Petri et nostra prohibentes ne quis ausu temerario predictum molendinum presumat in aliquo deteriorare vel ipsius molendini stagnum lapidum positione vel aliquo alio modo frangere vel lapides super illud collocare preter lapides ecclesie beati Petri Ebor[acensis] et nostros quibus ex assensu predicti cantoris hoc licet Cetera quoque bona sepius iamdicti cantoris nulli liceat maligne attemptare vel aliquibus iniustis malis perturbare Si quis vero contra hanc nostram inhibitionem aliquando facere presumpserit districte iustitie severitate se noverit puniendum Valete