Charter Document - 03230125
Charter Number: | 03230125 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1164 - 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus apostolice sedis legatus et Rob[ertus] decanus et capitulum beati Petri Ebor[acensis] omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Noverit universitas vestra nos communi assensu et intuitu utilitatis tam ecclesie nostre quam domus hospital is concessisse quod ecclesia nostra et decanatus et decani Ebor[acenses] teneant imperpetuum de hospitali sancti Petri mansuram quam domus hospitalis recepit assensu nostro de ecclesia nostra in excambium pro mansura quam Thomas de Reinevill tenuit de hospitali que continua est mansure decanatus reddendo domui hospitalis uno quoque anno unam marcam argenti liberam et quietam ab omni alia prestatione et alia re que ad ecclesiam nostram vel ad hospitale pertineat Reddent autem decani ecclesie nostre medietatem predicte marce hospitali ad Pentecosten et medietatem ad festum sancti Martini Si vero decani ecclesie nostre pensionem predictam solvere noluerint et quod inter ecclesiam nostram et domum hospitalis super prenominata mansura factum est infringere vel irritare attemptaverint liceat domui hospitalis liberum habere ingressum ad predictam mansuram absque contradictione vel impedimento quod faciat hospitali ecclesia nostra vel aliquis archiepiscopus vel decanus vel capitulum et de ea libere ad utilitatem suam ordinare Ut autem quod inter ecclesiam nostram et domum hospitalis de predicta mansura factum est perpetuam habeat stabilitatem ipsum factum presenti carta confirmamus Hiis testibus domino Rog[er]o archiepiscopo Roberto decano Will[el]mo cantore magistro Rob[er]to Ioh[ann]e archidiacono de Notyngham Geroldo Will[el]mo Tost Ierm Alano Main[ardo] Steph[an]o Rom[ano] Thoma Paulin[i] Will[elm]o Baiocensi Nich[olao] Steph[ano] Will[elm]o Holdebert canonicis Ebor magistro Ansg Iohanne L[u]nd Alano de Pykering Adam de Gloucest[ria] clericis domini archiepiscopi Walt[er]o filio Fanim Petro Nich[ola]o de Capella