Charter Document - 03230117
| Charter Number: | 03230117 |
|---|---|
| Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1154 - 1164 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis R[ogerus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus salutem et orationes in Domino Caritati vestre notum esse volumus quod de ordinatione hospitalis domus sancti Petri que Eboraci sita est ne ulla contentionis seu litis in posterum oriatur occasio inter nos et capitulum sancti Petri ita convenit cum prefati hospitalis magister fati munus impleverit capitulum de ordinatione domus et magistro ibidem substituendo plenam et liberam electionem habebit et cum elegerit ut nostre confirmationis auctoritatem ei conferamus quem elegerit nobis presentabit Si vero quod Deus avertat personam insufficientem et minus ydoneam per nos edoctum se elegisse capitulum cognoverit libere sicut prius decanus et capitulum personam sufficientem et ydoneam eligent et in huius amministracionis officium nostra auctoritate confirmandum exhibebunt
