Charter Document - 03230113
Charter Number: | 03230113 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Amantissimo domino suo H[enrico] Dei gratia regi Anglorum et duci Normannorum et Aquitannorum et comiti Andegavorum suus Rogerus eadem gratia Eboracensis archiepiscopus apostolice sedis legatus salutem Precepit dignitas vestra omnibus fidelibus vestris clericis et laicis qui de vobis tenent in capite in Eborac[i]sira ut mandent vobis per literas suas extra sigillum pendentes quot milites quisquis habeat de veteri feffamento de tempore regis [Henrici] avi vestri s[cilicet] de die et anno quo ipse fuit vivus et mortuus et quot habeat de novo feodamento feffatos post mortem bone memorie avi vestri eiusdem et quot feoda militum sunt super dominium uniuscuiusque et omnium illorum nomina tam de novo feffamento quam de veteri feffatorum sint in illo brevi scripta quia vultis quod si aliqui ibi sunt qui vobis nondum fecerunt ligantium et quorum nomina non sunt scripta in rotulo vestro quod infra dominicam primam xl ligantium vobis faciant Quorum ego unus iussioni vestre per omnia subiectus cum omni diligentia investigavi in tenemento meo prout brevitas temporis passa est et presenti scripto vobis domino meo significo Inprimis ergo sciatis domine quod super dominium archiepiscopatus Eboracensis nullum feodum est militis quoniam tot habemus feffatos milites per quos aquietavimus omne servitium quod vobis debemus sicut et predecessores nostri fecerunt et plures etiam quam vobis debeamus habemus sicut ex presenti subscriptione cognoscere potestis antecessores enim nostri non pro necessitate servitii quod debent sed quia cognatis et servienribus suis providere volebant plures quam debebant regi feodaverunt Nomina autem feffatorum de tempore Henrici regis hec sunt comes Willelmus Albemarlie tenet feodum iii militum Henricus de Lascy ii milites Rogerus de Monbray iiii partem militis Herbertus filius Herberti iii milites Gilbertus filius Nigelli ii milites Paganus de Landa iii milites Malgerus filius Hugonis i militem Ricardus filius Hugonis i militem Willelmus de Bella Aqua i militem Robertus Morin ii milites Gilbertus filius Herberti ii milites Hugo de Muschamp ii milites Walterus de Aencurt ii milites Robertus Mansel i militem Robertus filius Wiardi dimidium militem Petrus de Perintone dimidium militem Hugo de Verly iiii milites Willelmus Cokerel i militem Thomas de Heverhingham ii milites et dimidium Simon Wahart i militem Radulfus de Nowewica dimidium militem Robertus Poer dimidium militem Walterus de Dentone dimidiam partem militis Robertus filius Hugonis iiii partem militis Willelmus de Lubbehou dimidium militem Alexander de Neweby iiii partes dimidii militis Herebertus de Merchintone iiii partem militis Petrus de Belingce i militem Oliverus Angevinus i militem Willelmus de Pantone i militem Thomas filius Auberti iiii partem militis Aliz de Molescrot iiii partem militis Thomas filius Hervei i militem Benedictus de Sculecote viii partem militis Bemardus de Cotingeh[am] iiii partem militis Leuredus xiii partem militis Iohannes de Melsa viii partem militis Yvo iiii partem militis Serlo de Pouel iii partem militis Post mortem vero regis H[enrici] feffati sunt Petrus pincerna de feodo dimidii militis Petrus camerarius de xx parte militis Galfridus de Burtone de xii parte militis Gervasius de Bretone de iii parte militis Et quoniam domine ex hiis sunt quidam a quibus plus servitii exigo quam ipsi modo faciant alii vero detinent quedam que ad mensam archiepiscopi et dominium et non ad ipsos pertinere dicuntur rogo suppliciter ne inscriptio ista mihi vel successoribus meis nocere possit quominus ius ecclesie recuperare possimus vel retinere Valeat dominus meus Et preter predictos milites Turstanus de Lechamtone feodum dimidii militis Gilbertus de Miners iii partem militis Werri de Marinis iii partem militis Willelmus de Scures dimidiam partem militis Willelmus Pallefrei i militem Willelmus de Bella Aqua et Ricardus de Crochetone iiii partem militis