Charter Document - 03230107

Charter Document - 03230107


Charter Number: 03230107
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1157 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[ogerus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Ad commisse nobis administrationis spectat sollicitudinem bona que sancte ecclesie in diocesi nostra iuste collata noscuntur et predecessorum nostrorum seu suffraganeorum auctoritate confirmata nostra quoque auctoritate roborare ut ecclesie quibus collata sunt perpetuo possint eadem et quiete possidere Hinc est quod nos ecclesie de Wytebi confirmamus ecclesiam de Crosseby Rauenswart cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam elemosinam sicut eandem ecclesiam in carta bone memorie fratris nostri Adelwoldi episcopi Karl inspeximus ante dicte ecclesie de Wyteby concessam et confirmatam Hiis testibus Bartholomeo archidiacono Cutb[erto] priore de Gisebum Gregorio priore de Bridlingt[ona] Iohanne filio Letoldi Will[el]mo capellano Radulfo de sancto Gregorio Pet[r]ode Carkasin R elemosinario