Charter Document - 03230096

Charter Document - 03230096


Charter Number: 03230096
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1164 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[ogerus] Dei gratia Eboracen[sis] ecclesie archiepiscopus sedis apostolice legatus omnibus sancte ecclesie filiis salutem et Dei benedictionem Universis Dei fidelibus et precipue religiosis in locis ad honorem Dei fundatis et dedicatis habitantibus modis omnibus quibus valemus et prodesse volumus et debemus Inter insignia autem pietatis opera excellentius ceteris et Deo acceptabile esse credimus loca sancta visitare et visitando venerari Ea propter devotionem vestram rogamus et attentius exhortamur in Domino quatinus pro Dei amore et animarum vestrarum salute domum templi que London[ie] super Tam[en]sem fluvium sita est et ecclesiam in honore Dei genitricis beate Marie ibidem constructam cum omni devotione veneramini et diligatis et de bonis vestris a Deo vobis collatis partem aliquam pietatis intuitu inpartiri dignemini et maxime in die dedicationis eius celeberrime visitare studeatis omnibus autem hanc exhortationem nostram benigne suscipientibus qui iam dicte ecclesie in anniversaria eius dedicatione elemosinas suas erogaverint decem dies de iniuncta sibi penitentia confisi de beatorum apostolorum Petri et Pauli relaxamus Omnium quoque beneficorum et orationum que in ecclesiis nostris fiunt participes esse concedimus Valete