Charter Document - 03230094

Charter Document - 03230094


Charter Number: 03230094
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1154 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[ogerus] Dei gratia Eboracensis archiepiscopus Roberto decano archidiaconis [et] clericis per diocesim Eboracensem constitutis salutem Sciatis nos controversiam que movebatur [a] Hugone de Baynton super ecclesia de Hoton ita terminasse Concessit siquidem predictus Hugo Stephano filio Bertranni vicecomitis totam decimam dominii Bertranni [patris] eius videlicet quod fuit in dominio Ansketilli patris sui tempore regis Henrici et preter hoc concessit idem Hugo eidem Stephano decimam unius carrucate terre Hugo autem omnia reliqua que ad predictam ecclesiam spectant libere et [qu]iete quoad vixerit retinebit marca vero argenti que annua[tim] debetur [ab]batie sancte Marie Eboracensis ab utroque communiter persolvetur ad duos terminos ita [quod] dictus Hugo persolvet ad terminum Pentecostes xl denarios et iam dictus [Stephan]us alios xl denarios et similiter ad terminum sancti Martini Hugo persolvet [xl denarios] et Stephanus alios xl denarios Nos autem pacis intuitu et supradicta [hac carte nostre] pagina roborarnus et ecclesiam ipsam de Hoton sepedicto Stephano ita [confirmamus] ut si Hugo premortuus fuerit Stephanus sicut persona succedat [ecclesie si autem St]ephanus prius a rebus humanis exemptus fuerit Hugo non possit in [] onerari nisi in hiis que multotiens dicto Stephano ipse concessit [Que] omnia in manu nostra interpositione fidei tam a Hugone quam Stephano [filio Bertranni] de Bulmer firmata sunt Testibus hiis R[oberto] decano A[elredo] abbate de Ri[evalle Io]hanne thesaurario magistro Roberto Thoma de Ramesvill Thoma filio David lardinario Mauricio filio W