Charter Document - 03230087
Charter Number: | 03230087 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1154 - 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Rog[erus] Dei gratia Eboracensis archiepiscopus salutem in Domino Notum esse volumus universis quod Rog[erus] de Waruuic capellanus domini regis emit quandam mansuram apud Rothomagum de feoudo nostro in vico sancti Dionisii de Bona uxore Tustani cementarii pro septem libris And[egavensibus] de consensu nostro et permissione quam de nobis iure hereditario tenebat cum gardino et tota terra de retro supra fossatum a dextris et a sinistris sicut terra se extendit a turrenula muri castelli usque ad antiquum murum civitatis versus Rodobeccam libere ac quiete iure hereditario tenendam de nobis et heredibus nostris ei et heredibus suis reddendo inde nobis vel heredibus nostris per annum duos solidos usualis monete et sex denarios pro omni servitio a se vel ab heredibus suis Aliam vero mansuram de eodem feudo nostro quam prior prati Ballivus noster de mandato et voluntate nostra predicto Rog[er]o de Waruuic tradidit iure hereditario cum omnibus pertinentiis suis tenendam libere et quiete iure hereditario ei et heredibus suis de nobis et de heredibus nostris in perpetuum tenere concedimus reddendo inde nobis et heredibus nostris post decessum nostrum per annum pro omni servitio octo solidos usualis monete Si vero alias terras vel mansuras de predicto feudo nostro idem Rog[erus] emerit vel alio iusto modo adquisierit ei et heredibus suis de nobis et heredibus nostris libere et quiete iure hereditario possidendas salvo redditu inde nobis debito per annum pro omni servitio concedimus Ut has vero predictas mansuras cum omnibus pertinentiis iam dictus Rog[erus] de Waruuic et heredes sui de nobis et heredibus nostris libere et quiete et absque ulla exactione salvis predictis redditibus nostris possid[eat] presenti scripto et sigilli nostri munimine eis confirmamus Huius autem concessionis nostre et confirmationis testes sunt Gaufrid[us] Rothom[agensis] decanus Radulf[us] de Wannevill thesaurarius Eboracens[is] Ieremias archid[iaconus] magister Vacarius magister Ansgot[us] Rad[ulfus] prior de Gloecestria Godard[us] de Vallibus Reginald[us] de Gerpunvill[a] Willelmus de Malapalude Bartholom[eus] Fergant tunc maior communie Rothom Ioh[ann]es filius Luce Barthol[omeus] Bataill Gaufr[idus] filius vicecomitisse Walterus filius Giroldi Guido parvus Rog[erus] de Bello munte Ric[ardus] filius B[e]n[e]d[i]cti Rog[er]us Dorgoil Bemard[us] pistor et multi alii