Charter Document - 03230086

Charter Document - 03230086


Charter Number: 03230086
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1157 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[ogerus] Dei gratia Eborac[ensis] archiepiscopus venerabilibus viris Gaufr[ido] decano totique capitulo Rothom[agensis] ecclesie salutem Bona que sancte ecclesie donatione regum vel largitione principum seu oblatione fidelium iuste noscuntur esse collata episcopali debent auctoritate confirmari ne de cetero aliquorum malignitate inpune possint auferri Hinc est quod medietatem de Killu[m] quam dominus noster illustris Anglorum rex Henr[icus] vobis et ecclesie vestre concessit et dedit inperpetuum possidendam cuius et alteram medietatem idem dominus noster venerabili fratri nostro Hug[oni] archiepiscopo vestro et ecclesie vestre perpetuo iure concessit tenendam vobis successoribusque vestris inperpetuum confirmamus sicut predictus dominus noster rex Henr[icus] eandem medietatem carta sua confirmat Prohibemus quoque ne quis ausu temerario antedictam possessionem vobis vel successoribus vestris presumat auferre vel aliquibus iniustis modis vos super eadem audeat vexare His testibus Will[elm]o cantore Barthol[omeo] archidiacono Rob[erto] magistro scolarum Toma de Renesvilla Will[elm]o Tosti Iohanne Letoldi