Charter Document - 03230085
Charter Number: | 03230085 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1157 - 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Ebor[acensi] archiepiscopus venerabili fratri Hug[oni] eadem gratia Rothom[agensi] archiepiscopo salutem Bona que sancte ecclesie donatione regum vel largitione principum seu oblatione fidelium iuste noscuntur esse collata auctoritate episcopali debent confirmari ne de cetero aliquorum malignitate inpune possent auferri Hinc est quod nos frater karissime medietatem de Kilon quam dominus noster illustris Anglorum rex H[enricus] tibi et ecclesie tue concessit et dedit in perpetuum possidendam cuiusque alteram medietatem idem dominus noster rex H[enricus] capitulo ecclesie tue perpetuo iure concessit tenendam tibi successoribusque tuis in perpetuum confirmamus sicut predictus dominus noster H[enricus] rex eandem medietatem carta sua confirmavit Prohibemus quoque auctoritate beati Petri et nostra ne quis ausu temerario antedictam possessionem tibi vel successoribus tuis presumat auferre vel aliquibus iniustis modis vos super eadem audeat vexare Testibus Willelmo cantore Barthol[omeo] archidiacono