Charter Document - 03230082

Charter Document - 03230082


Charter Number: 03230082
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ratification
Date: 1164 - 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus Dei gratia Eboraci archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus sancte ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Quod donatione fidelium sancte ecclesie iuste constat esse collatum episcopali debet auctoritate confirmari ne posterorum malignitate impune possit auferri Inde est quod nos donationem quam Willelmus de Vesci fecit monasterio de Rievall et monachis ibidem Deo famulantibus ratam habemus et presentis scripti testimonio roboramus sicut in ipsius Willelmi carta cernitur esse descripta auctoritate beati Petri et nostra prohibentes ne quis ausu temerario quod predicto monasterio pio intuitu collatum est presumat auferre vel illud vel cetera ipsius monasterii bona aliquibus iniustis modis perturbare Si quis vero contra hanc nostram inhibitionem scienter aliquid facere presumpserit districte iustitie severitate se noverit puniendum His testibus Iohanne archidiacono de Notingh Gregorio priore de Bredlint[ona] Ierem[ia] canonico Eboraci magistro Roberto filio Stephani Laurentio canonicis Suell Roberto filio Willelmi magistro Angoto Radulfo Gauf[rido] capellanis domini archiepiscopi