Charter Document - 03230079
Charter Number: | 03230079 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 - 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Eborac[ensis] archiepiscopus omnibus sancte ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Quod inter ecclesias earum assensu et ad ipsarum utilitatem et pacem constat esse contractum episcopali debet confirmatione roborari ne posterorum malignitate possit inpune dissolvi Inde est quod pactum quod factum est inter ecclesiam Rievall et ecclesiam de Lecc super decimis monachorum Rievall de terra de Crossebi videlicet de duabus marcis singulis annis nos ratum habemus et presenti carta confirmamus sicut in episcopi Dunelm[ensis] carta cernitur confirmatum auctoritate beati Petri et nostra prohibentes ne quis ausu temerario quod utiliter contractum est nefarie presumat solvere vel aliquibus iniustis modis perturbare Si quis vero hanc nostram prohibitionem sciens temere presumpserit contraire districte iustitie severitate se noverit puniendum Huius confirmationis testes sunt Willelmus cantor Eborac Iohannes Letoldi canonicus Eborac Willelmus capellanus Rogerus Hurel Radulfus de sancto Georgio Petrus de Carcasona clerici domini archiepiscopi Valete