Charter Document - 03230076
Charter Number: | 03230076 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris in Cristo salutem Noverit presens etas et universa futurorum posteritas quod sub presentia nostra et audientia Rogerus de Molbrai concessit dedit et carta sua confirmavit monachis et fratribus sancte Marie Rievall Wellebrunam cum omnibus ad eandem villam pertinentibus perpetuo iure tenendam similiter et illam culturam que iacet ex alia parte aque versus Hovet[onam] cum omnibus que ad eam pertinent tam in bosco quam in plano Hec concessit et dedit eis tam ipse quam heredes eius libera et quieta ab omnibus consuetudinibus et auxiliis et geldis et assisis et omni terreno servitio Confirmave[]runt etiam [et] firmiter pacti sunt quod eandem terram warantizabunt et tuebuntur et erunt inter ipsos fratres et universas calumpnias que de illa terra in posterum poterunt emergere Et si forte aliquis inde calumpniam moverit calumpniatori escambiam de proprio dominio dabunt ita ut ecclesia illa prefatam terram ab omni calumpnia liberam et ab omni infestatione quietam in perpetuum possideat Quam donationem et conventionem inter eos nos concedimus approbamus et confirmamus petitione ipsius Rogeri et heredum suorum ita ut si aliquando ipse vel heredes sui ab hac conventione deviaverint Eboracensis ecclesia et nos ad hec exequenda ecclesiastica revocemus disciplina