Charter Document - 03230075
Charter Number: | 03230075 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Eborac[ensis] archiepiscopus omnibus sancte ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Quod alicui ecclesie donatione fidelium iuste constat esse collatum episcopali debet auctoritate confirmari ne quod pia intentione factum est posterorum possit malignitate dissolvi inde est quod donationem quam Radulfus Beler fecit in presentia nostra ecclesie sancte Marie Rievall[is] de tota villa Hovetone cum omnibus appenditiis suis in perpetuam et liberam elemosinam et cyrographo confirmavit et quam Rogerus de Molbrai in presentia nostra concessit et carta sua confirmavit nos ratam habemus et presenti carta confirmamus sic ut in ipsius Radulfi cyrographo et in carta Rogeri de Molbrai cemitur confirmatum prohibentes ne quis ausu temerario antedictam donationem presumat solvere vel aliquo modo iniuste perturbare Si quis vero quod utiliter contractum est malitiose presumpserit solvere indignationem Dei et nostram se noverit incursurum Huius confirmationis testes sunt Iohannes Letold canonicus Ebor[acensis] Osbertus Harundel canonicus Beverlac[ensis] Willelmus capellanus Rogerus Hurel Petrus de Carcasona Radulfus de sancto Georgio clerici domini archiepiscopi Valete