Charter Document - 03230074

Charter Document - 03230074


Charter Number: 03230074
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus omnibus fidelibus sancte matris ecclesie salutem et pontificalem benedictionem iustis postulationibus celerem prebere debemus assensum inde est quod monachis de Pontefr[acto] monasticam vitam professis et eorum successoribus contra perversorum malitiam providere decrevimus omnia que ab advocatis suis R[oberto] de Lasci et Ileb[erto] et Henr[ico] vel a ceteris fidelibus rationabiliter illis data sunt collata et concessa auctoritatis nostre munimine vallantes situm videlicet loci eorum in Pontefr[acto] cum omnibus appenditiis et ecclesiam Omnium Sanctorum in eadem villa cum capellis et omnibus ad eam pertinentibus et custodiam hospitalis sancti Nicholai intus et foris et dispositionem eorum in usus pauperum et Est molendinum in eadem villa ecclesiam de Ledesham ecclesiam Dardington cum capella de Stapilton ecclesiam de Slayteburn ecclesiam de Silkeston ecclesiam de Brunesl cum capell et omnibus ad easdem pertinentibus et medietatem ecclesie de Cathewic ut cum vacaverint liberam habeant presentationem et considerata rerum qualitate pensiones augeant ad suam et hospitum sustentationem salvis episcopalibus et sinodalibus Insuper villam de Ledeston et Pecchfeld et medietatem ville de Ledesham quam tenent finaliter ex capitulo Ebor[acensi] et aliam medietatem ex dono Rob[erti] de Lasci Witewdam Maram Barnesleyam Dodewrd Kellingl cum omnibus earum pertinentiis maxime ea que in dedicatione Henr[icus] de Lasci eis contulit scilicet sexaginta solidos per annum de redditu suo in Pontefr[acto] quos persolvent monachis receptores ipsius Henr[ici] xxx in festo sancti Michaelis et xxx in Pascha et passagium de Castelford ita libere et quiete sicut Illebertus frater e ius et ipse tenuerunt vestigiis quoque ipsius inherentes omnibus hominibus eorum qui sunt in feudo de Pontefr[acto] libertatem et quietantiam de omni theloneo et consuetudine seculari in burgo et foro et extra forum Et [quia] ad cure pastoralis spectat officium subditorum animos ad devotionis provocare studia de mentis et potestate beati Petri apostolorum principis confidentes universis qui ad prefati monasteni sancti Iohannis Ewangeliste annuam consecrationis venerint memoriam xx dies de penitentia sibi iniuncta relaxamus Si quis vero quod absit contra hanc nostre confirmationis paginam venire presumsent sciat se sententie nostre subiectum quam in ipsius monasteni malefactores tam presentes quam futuros tam in bonis que possident quam in eis que largitione principum vel oblatione fidelium offerentur eis monasterium consecrantes promulgavimus Unde testes sunt predictus Henr[icus] de Lasci cuius benivola petitione monasterium predictum consecravimus et prenominata omnia ipso dedicationis die presentis scripti munimine roboravimus Savar[icus] abbas Ebor[acensis] magister Osbertus Arundel magister Vacarius Willelmus capellanus Laurentius clericus archiepiscopi Mainardus canonicus Rand de Bretuil Amaldus presbiter R socius eius Stephanus presbiter Adam decanus Willelmus elemosinarius Willelmus de Reinevill Robertus Pictavensis qui ipso die predictis monachis dedit unam bovatam terre in Altoftes Iordanus Folioth qui dedit eisdem monachis unam mansuram in Pontefr[acto] Henricus Walensis Willelmus de Mungeia