Charter Document - 03230062
Charter Number: | 03230062 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 - 1159 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Quod donatione fidelium alicui ecclesie iuste constat esse collatum episcopali debet auctoritate confirmari ne posterorum malignitate aliquando inpune possit auferri Inde est quod locum sanctimonialium de Marig quem Rogerus de Asc in patrimonio suo statuit assensu domini sui Wamerii filii Guiymari et concessione Conani comitis de Richem[ondia] et omnia bona que ipse Rog[erus] eorundem assensu filiabus suis et aliis ibidem Deo servientibus eidem loco contulit vel quicquid ad earundem sanctimonialium sustentacionem iuste collatum fuerit nos sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presenti carta in liberam elemosinam et perpetuam confirmamus sicut in antedicti Warnerii et Conani comitis cartis cernitur confirmatum Prohibemus quoque auctoritate beati Petri et nostra ne quis ausu temerario predictum locum vel bona ipsi loco adiacentia presumat inquietare vel aliquibus iniustis modis perturbare Si quis vero maligno instinctu sepius iam dictum locum vel bona ad ipsum pertinentia hanc paginam sciens vex are presumpserit a liminibus sancte matris ecclesie sequestratum nostra auctoritate districte ultionis severitate se noverit puniendum Omnes autem eidem loco bona facientes participes facimus omnium orationum et elemosinarum que fiunt in tota parrochia nostra Huius confirmationis testes sunt Iohannes Letold canonicus Eborac[ensis] Willelmus capellanus Rog[erus] Hurel Petrus de Carcasona Rad[ulfus] de sancto Georgio clerici domini archiepiscopi Valete