Charter Document - 03230053
Charter Number: | 03230053 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1177 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Eboracen[sis] archiepiscopus sedis apostolice legatus omnibus has literas visuris vel audituris salutem Noverit universitas vestra nos dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse Rob[er]to de Lanum filio Rad[ulf]i et heredibus suis unum mesuagium terre quod fuit Walteri filii Daniel in Ebor[aco] quod iacet inter terram Hugonis de Verli et terram quam tenet Thom[a]s filius Raghenild ad tenendum de nobis et successoribus nostris pacifice et quiete in francum burgagium reddendo nobis singulis annis duos denarios ad husegavel per idem servitium quod prenominatus Walterus solebat facere Hiis testibus Hamone cantore Rad[ulf]o archidiacono Ioh[ann]e archidiac[ono] Ieremia archid[iacono] Roberto preposito Bev[er]l[aci] Rad[ulf]o capellano Will[elmo] senescald Ad[am] de Tom[oure] Reginaldo Arundel Nich[ola]o Gerngan Alano de Pichering clericis Hugone de Verli Ric[ard]o filio eius Nich[ola]o de Porta Serlon[e] filio eius Will[elm]o filio Bemardi Th[o]m[a] filio Raghenild laicis et preterea Salmo[n]e de Comewaile Rad[ulf]o Salmone servientibus archiepiscopi