Charter Document - 03230047

Charter Document - 03230047


Charter Number: 03230047
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1164 - 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[ogerus] Dei gratia Eboracensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Noverit universitas vestra quia controversia que vertebatur inter lord quondam personam ecclesie de Hikalton et clericos de Barnebure super ecclesia eadem in presentia nostra ita terminata est Iordanus siquidem productis coram nobis testibus idoneis probavit prefatam ecclesiam matricem fore nec ad predictorum ecclesiam sicut contendebant spectare debere Postmodum autem defuncto Iord[ano] eandem ecclesiam Iohanni clerico Rog[eri] Bertram donavimus et eum in ea personam instituimus Et ut donatio nostra firma inposterum maneat presentis scripti testimonio eandem eidem confirmamus Testibus hiis Iohanne archidiacono Willelmo cantore Osberto Arund canonico de Beverl Thoma de Reinevill canonico Eborac Gaufrido capellano magistro Roberto Laurentio clericis domini archiepiscopi Adam Rad Alano Hugone de Silkaston decano de Donacast[ra] Henrico clerico de Sutlinton Pagano presbitero de Donacastra Rogero presbitero de Boelton magistro Ansgoto Iohanne Lund Augustino cam[erario] Thoma diacono de Wat Willelmo presbitero