Charter Document - 03230041

Charter Document - 03230041


Charter Number: 03230041
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Rog[erus] Dei gratia Ebor[acencis] archiepiscopus et apostolice sedis legatus salutem in Domino Ne aliquando relabatur in dubium ex redivivum scandalum ponat id quod pro bono pacis ex communi consensu adversantium constat inter eos esse dispositum atque concessum scripture beneficio cautius commendatur ut per hoc memoria facte compositionis in posterum reservata et querelis auditum et rixis et contentionibus locum excludat Huius itaque rei habita consideratione ego Rog[erus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et apostolice sedis legatus presenti scripto tam presentibus quam futuris notum facio quod querela et controversia que inter nos et canonicos de Gyseb[urne] inde flexo adversandi studio versabatur super ecclesiam de Le[v]ington per gratiam Dei hoc modo est terminata atque finita scilicet quod propter multas et magnas expensas quas pro predicta controversia feci Radulfus prior et capitulum de Gyseb[urne] in plenitudine gratie mee cum Omnibus suis redirent pro bono pacis concesserunt mihi ecclesiam de Le[v]ington tenendam ab eis in vita mea retentis duubus capellis in manu eorum scilicet capella de Iarum et capella de Wirkeshale in solidum salvis sinodalibus ita quod de defunctis de Wirkeshale qui ad ecclesiam de Le[v]ington deferentur omnia percipient ita etiam quod ero minister corum in ecclesia predicta quam diu vixero et nomine eorum possidebo Quemcumque vero sacerdotem in predicta ecclesia ministraturum instituero iurabit conventui de Gyseb[urne] quod nichil machinabitur per quod ecclesia de Le[v]ington ab eis alienetur vel ius eorum pereat aut in aliquo minuatur et quod post decessum meum clavem ipsius ecclesie sine omni difficultate et contradictione predictis canonicis reddet et nichil prorsus postea in ecclesia illa sibi vendicabitur Et ego eis concessi et concedo quod me decedente liberam habeant potestatem sine omni contradictione intrandi ecclesiam de Levigton et disponendi eam sicut suam Et preterea sicut prius dederam et concesseram eis ecclesiam de Levington et alia carta confirmaveram ita et communiter do et concedo et presenti carta mea confirmo eis ecclesiam de Levington cum omnibus pertinentiis suis inperpetuum habendam et tenendam Et si quis contra huius nostre donationis et constitutionis paginam venire presumpserit maledictionem Dei et nostram incurret et ego una cum eis in defensione predicte ecclesie contra quemlibet adversarium me stare promitto Facta sunt hec mediante et presente domino Alixi apostolice sedis legato Testibus hiis magistro Vaccar[io] magistro Ambros[io] Gaufrido de la Haye clerico regis et canonicis de Gyseb[urne] Willelmo Roberto Ric[ardo] Roaldo et Thom[a] canon[icis] sancti Andree et canon[icis] de Gyseburne Willelmo Roberto Ricardo Roaldo et Thom[a] canon[icis] sancti Andree et canon[icis] de Suellu Andr[ea] Lombardo Willelmo de Muscam Matheo Barun Alano de Pykeringa Gy clerico et clericis archiepiscopi magistro Milone Willelmo Tillemiri magistro Attillino Reginaldo Arundel et multis aliis Valeat universitas vestra in Domino

Source (click image below to view full size)