Charter Document - 03230036

Charter Document - 03230036


Charter Number: 03230036
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1154 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili fratri et utinam amico G[ileberto] Dei gratia Herefordensi episcopo R[ogerus] Ebor[acensis] archiepiscopus salutem Susceptam de manu dilecti filii H quam dicitis palinodiam vestram priusquam alicui ipsius copia fieret diligenter inspexi veritus in primis ne vive vocis vestre [ut salva pace vestra dixerim] ardorem missi litterarum apices exprimerent Resedissent utique apud nos et in manibus nostris illud deperisset archanum et vaga in publicum exeundi negaretur licentia ne geminata iniuria omnem reconciliationis viam excluderet Fateor quidem me his que vobis calor animi ministravit aliquatenus commotum non tamen ut aut in me fraterne cissura facta sit caritatis aut sol iustitie super iracundie mee affectionem obscuratus Habeo enim ex pristina consuetudine ut cor ita et labia maxime erga amicum circumcisa que artiori lege conclusit singulare exemplar patientie Christus ex quo lubricos animi mei motus per gratiam suam cingulo sacerdotali voluit astringi Non enim michi a pectore excidere potest quod sacerdotali ex lege datum est in mandatis ut cum turturis vel huiusmodi caput ad pennulas reflectat et quod in descriptione templi mensarum labia intrinsecus reflexa dicuntur per circuitum quoniam verbi seminator divini ex omni parte circumspectus ad cor debet revocare sermonem audire que dicit operari que predicat ne si intenderit arcum et sagittis sacre scripture vitia percusserit auditorum convertatur in die belli et avertatur adiutorium gladii eius nec auxilietur ei in bello Miror valde nec satis admirari possum unde sanctitas vestra tante me simplicitatis esse crediderit ut quia voces meas michi reddidistis putetis offensum Quibus in verbis teste Deo et conscientia mea nullam me tunc arbitratus sum sed neque nunc opinor accepisse iniuriam presertim cum huiusmodi ad iram mitigandam et conciliandam amicorum gratiam proferri soleant Si vero sub eorum ambiguitate meam in aliquo gravari crederem opinionem piaculari me subicerem flagitio qui tantum amicum prior ad hanc provocassem contumeliam Gravius aliquid extra causam dictum est cuius tanta est et fuit admixtione persone ad quam spectare videtur acerbitas ut contra ceterarum iniuriarum naturam dissimulatione minime potuerit aboleri Sed de his pauca nam quantumlibet in parte ista oratio succincta odiosa nobis quam periculosa Ideoque ad priora redeamus Occurrit ille epistole vestre locus ubi dicitis leviora ad gratiam nostri allegata gravioribus deductis que etiam tam vere quam eleganter frivola nominastis Sed secus se habere facies negotii facile declarabit Nonne in medium deducta est accusatio falsi Nunquid vobis durius actum fuisse videretur si precum falsitas argueretur Utinam omnia proposuissetis facile iudicibus violente spoliationis non solum testibus verum argumentis et instrumentis quibus habundamus fides facta fuisset Hec et his similia allegare que causa nostri suppressistis ad officium spectant advocati cuius est agere quod causa desiderat ut tamen temperet ab iniuria Et vos quidem vel duriora dicere absque adverse partis iniuria potuissetis nisi vos a cause huius patrocinio leges pariter et canones excluderent Scitis enim quam diligenter huius negotii secreta non solum antequam iter ad domnum papam arripuissem verum post reditum meum Wigornie aperuerim Facta vobis et litterarum copia quas super hoc negotio a sede apostolica impetraveram De his que super transactione posueram nichil omnino vobis est absconditum Qua in re manum ad iura porrigere non audeo ne forte gravius amicum ledam quam ipse lesus fuerim Et michi satius est quedam cum detrimento cause tacere quam verecundie dicere Nam quod ad auxesim spectat quam rethoricam dicitis que potius oratorum est certum est quia ei nullus ad causam istam patebat accessus cum ipsa videlicet in ultimis dumtaxat et questione comprobata locum elegerit Ideo si interposita fuisset non tam in nostram quam iuris redundaret iniuriam Sed quid plura Numquid epistola vestra tot sacre scripture vallata presidiis tot gravibus onerata sententiis tanto rhetorice exornationis decorata fulgore in vanum laborasse et inanis ad domnum suum redire poterit Absit Sed veniam petenti venia dabitur si tamen cum vestri copiam Deus dederit animus vester ab oratione non discrepet Ecce iam in occursum vestrum vetus festinat amicus Iam in domo patris mei auditur simphonia et chorus exultant famuli occiditur vitulus saginatus stola vobis paratur et anulus Expedit ergo ut utrique vitulum in hostio tabernaculi pro peccato pariter immolemus quatinus aqua sanctuarii lotis pedibus veste competenti iterum induti epulemur simul et exultemus ne glorientur de nobis fratres qui discordias seminant et exultant in rebus pessimis sed confundantur et pereant cum his qui perdere cuncta festinant Valete