Charter Document - 03230033
Charter Number: | 03230033 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1154 - 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus successoribus suis salutem Ad notitiam vestram venire volumus qualiter nos et Gervasius homo noster composuerimus super controversia que inter nos vertebatur et ut vobis plenius innotescat summatim actionem exponere curavimus Gervasius tenebat in Melefordia unam carucatam terre et dimidiam villam de Wichstowe Nos vero utrumque de iure ad dominium nostrum hominibus nostris nobis hoc suggerentibus ipso tamen negante contendebamus pertinere Ut tamen utilitati et paci et ecclesie nostre inposterum consuleremus concessimus antedicto Gervasio duodecim bovatas terre in Brettona et quatuor bovatas in villa que vocatur Pol pro iure quod dicebat se habere in carucata de Meleford et in medietate de Wichstowe ita quod si forte aliquando emerserit de illa medietate de Wichstowe calumpnia pro posse suo ipsam medietatem ecclesie Ebor[acensi] warantizabit Quatuor quoque bovatas terre quas ipse Gervasius in Bretton ante tempora nostra tenebat ipsi confirmavimus Antedictas vero duodecim bovatas de Bretton et quatuor in Pol concessimus ei libere tenendas pro quarta parte unius militis in perpetuam hereditatem ipsi et heredibus suis possidendas presenti carta confirmavimus quod tanto magis debet stabile et firmum permanere quanto in hoc utilitati ecclesie constat provisum Si quis autem compositionem istam aliquando solvere attemptaverit liceat Gervasio ad ius quod habebat in carucata de Meleford et in medietate de Wichstowe sine preiudicio redire Huius compositionis testes sunt Gilb[ertus] filius Nigelli Hug[o] filius Clamaheu Robertus filius Hug[onis] Will[elmus] filius Bem[ardi] Ric[ardus] filius Hug[onis] Pagan[us] de Lalanda et Willelmus filius eius Rad[ulfus] de Gaiteford Hug[o] de Cramanvilla Ioh[annes] Letold Petrus camerarius Iohannes thesaurarius Ebor