Charter Document - 03230032

Charter Document - 03230032


Charter Number: 03230032
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rog[erus] Dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus sancte ecclesie filiis salutem Bona que sancte ecclesie donatione fidelium iuste noscuntur esse collata episcopali debent auctoritate confirmari ne aliquorum malignitate decetero impune possint auferri Hinc est quod nos locum in quo abbatia de Furnesio sita est et cetera bona omnia que eidem ecclesie donatione comitis Stephani vel aliorum fidelium largitione iuste collata sunt et nominatim Winterbrunam cum appendiciis suis et boscum et pasturam de Flatesbi in communi habendam omnibus necessitatibus suis quam dono Willelmi Graindeorge eadem ecclesia adepta est concedente Rog[ero] de Mulbrai de cuius feudo eadem villa est qui et donationem eandem carta sua confirmavit quam etiam donationem idem Willelmus propria manu sua in manu nostra firmavit presenti carta confirmamus et perpetuo usibus fratrum eiusdem ecclesie profutura decernimus sicut predictorum donatorum cartis vel cirographis omnia predicta bona confirmata noscuntur et sicut cartis comitis Willelmi et bone memorie regis Henr[ici] necnon et domini nostri regis Henr[ici] secundi eadem bona eidem ecclesie confirmantur Auctoritate itaque beati Petri et nostra prohibemus ne quis ausu temerario predictum locum invadere vel eiusdem loci fratres ledere seu bona ipsorum aliquibus iniustis modis presumat perturbare Si quis vero quod absit contra prohibitionem nostram illam sciens in locum antedictum vel in fratres aut in bona ipsorum manum temere extendere presumpserit districta severitate se noverit puniendum His testibus Iohanne Letoldi Thoma de Reinesvill canonicis Eborac Osberto Arundel canonico Beverlac Rog[ero] Henr[ico] canonicis Ripensis ecclesie Willelmo capellano Petro de Carcasona Laur[entio] Alano clericis domini archiepiscopi magistro Roberto de hospitali magistro Rad[ulfo] de Bryttolio Ric[ardo] de Malesart Hug[one] de Crava clericis