Charter Document - 03230026

Charter Document - 03230026


Charter Number: 03230026
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1157 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[ogerus] Dei gratia Eboracensis archiepiscopus universis fidelibus sancte ecclesie ad quos littere iste pervenerint salutem Sciatis quod Rog[erus] de Molb in presentia nostra concessit et dedit monachis ecclesie sancte Marie de Fontibus unam partem foreste sue de Niderdala in liberam elemosinam et perpetuam possessionem per divisas sicut in carta sua continetur Eapropter eandem donationem sicut earn in manum nostrum posuit rogatu ipsius Rogeri iure perpetuo possidendam prefate ecclesie presentis carte testimonio confirmamus et in protectionem beati Petri et nostram suscipimus prohibentes auctoritate beati Petri et nostra ne aliquis ausu temerario hec infringere seu minuere vel aliquibus modis perturbare presumat Si quis vero presumpserit indignationem Dei omnipotentis et ecclesiastice discipline severitatem se noverit incursurum Test[es] Bartholomeus archidiaconus Willelmus Tillem magister Willelmus Willelmus de Nunnewic monachus Dunelm[ensis]