Charter Document - 03230021
Charter Number: | 03230021 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 - 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus dilectis filiis Ricardo abbati monasterii sancte Marie de Fontibus eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis inperpetuum salutem Ex amministratione officii nobis commissi necessario incumbit religiosas personas diligere et earum quieti Deo auxiliante prospicere Ea propter dilecti in Domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuentes prefatam Dei genitricis ac semper virginis Marie ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio totumque vestre habitationis locum cum universis terris silvis aquis pratis et pascuis de feodo sancti Petri et nostro quibuslibet iustis modis acquisitis vobis et successoribus vestris in puram et perpetuam elemosinam concedimus et presentis scripti pagina confirmando communimus sicut a predecessoribus nostris bone memorie Turstino et Henrico archiepiscopis concessum esse dinoscitur In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis ecclesiam de Fontibus cum sibi adiacentibus grangiam Suttune per plenarias divisas suas cum terris acquisitis a Torphino filio Gospatricis et a Godwino de Cluthum Herleshowiam per suas divisas plenarias per quas Robertus de Sartis et uxor eius Raganildis filia Ligulphi melius unquam tenuerunt terram etiam que erat in calumpnia inter Herleshowiam et Bertrannum de Bulemer quam ipse quietam clamavit et viginti acras terre quas Ricardus Pedlarrun pro anima filii sui vobis dedit set et alias viginti acras quas Normannus filius Uctredi dedit vobis Hec omnia vobis concedimus statuentes ut libera et absoluta ab omni terreno servitio quod mihi vel successoribus meis pertinet possideatis et nichil vobis oneris quod regibus vel nobis debetur imponatur Terram nichilominus que erat in calumpnia inter Caitonam et Merchintonam sicut vobis quieta clamata fuit Si quis contra hanc nostre constitutionis paginam aliquid temere attemptaverit indignationem Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et nostram se noverit incursurum Hiis testibus []