Charter Document - 03230018
Charter Number: | 03230018 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 - 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus sancte ecclesie filiis [] salutem Que sancte ecclesie iuste collata noscuntur episcopali debent auctoritate confirmari ne aliquorum malignitate possint auferri Hinc est quod terras et omnes possessiones quas dilecti filii nostri Roal[dus] constabularius Richem assensu heredum suorum et Pygoth de Lascell et Meldredus et Gilemichael et Aylsi et Hamo de Brunt pie devotionis instinctu ecclesie sancte Agathe et fratribus ibidem Deo servientibus contulerunt nos auctoritate nostra eidem ecclesie confirmamus et posteris nostris quod confirmatum est inperpetuum observanda mandamus sicut eedem terre vel possessiones in prenominatorum filiorum nostrorum cartis vel cyrographis nominatim exprimuntur Si quis vero huius nostre confirmationis paginam sciens contra eam quod absit aliquando facere presumpsent anathematis gladio nisi resipuerit et condigne satisfecerit se novent ferendum Huius confirmationis testes sunt Iohannes Letold []