Charter Document - 03230016
Charter Number: | 03230016 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1154-1181 Volume 20 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1164 - 1174 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f64r) |
Charter:
Rogerus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint salutem Notum sit vobis controversiam que inter dominum Hug[onem] episcopum Dunelmensem et Robertum de Stutavilla super capella de Causebi vertebatur amicabili compositione nobis mediantibus sic apud Eboracum esse sopitam quod videlicet dominus episcopus predictam capellam ea vice pro amore domini Roberti cuidam clerico donavit qui de eadem capella matrici ecclesie de Lec annuam unius marce pensionem solvet que prius decem solidorum esse solebat Ita quod inposterum trahi non possit in exemplum quod post illius clerici decessum oporteat episcopum Dunelmensem pro amore vel peticione Roberti vel heredis sui predictam capellam alicui similiter dare Testibus Iohanne archdiacono Will[elm]o cantore Will[elm]o filio Tosti magistro Roberto filio Stephani et aliis multis clericis et laicis